- EPIMENIDES
- EPIMENIDESPoeta Epicus, Solonis σύγχρονος, circa Olymp. 46. Patriâ Cretensis. qui a patre Agiasarcho in agrum ad custodiendum pecus missus in quodam antro obdormivit Annos 75. Unde emanavit Proverbium, Epimenidis somnum dormire. Tandem expergefactus, cum videret omnia mutata, domum reversus, a fratre omnia didicit. quamobrem pro Deo est habitus. Quod de somno commentum videtur a peregrinatione eius diuturna originem traxisse. Idem Atheniensibus pestilentiâ laborantibus dixit, Civitatem purgari, expiatiqueve oportere. Itaque cum rogatus eo venisset, Iussit, oves albas, atque nigras paud Areopagum immolari; Rediens deinde domum, oblatam ab iis pecuniam respuit, Plato in 1. et x. De legg. Epiphanius Mithrae sacerdotem fuisse tradit, ἀρχαῖον ὄντα φιλόσοφον, καὶ Μίθρα τȏυ παρὰ Κρησὶν εἰδωλίου ἱερέα. Climas apud Plutarch. ἀνέρα ςθεῖον vocat. Diod. Sic. ςθεολόγον. l. 5. Strab. de eo l. 10. καθαρμους διὰ τῶ ἐπῶν ἐποιήσατο, idem habet et Sind. Plutarch. in Solone ςθεοφιλὴς καὶ σοφὸς περὶ τὰςθεῖα dicitur. Laertius γνωςτικώτατον appelat. Apuleius Florid. 2. Fatikdicum, Max. Tyrius δεινὸν τὰ ςθεῖα. Denique Divus Paulus προφήτην Tit. c. 1. v. 12. Tribuitur ei opus de Curetum et Corybantum origine, Item Theogonia, etc. vide puribus Diog. Laert. in eius vita. Platon. de leg. 1. Max. Tyr. serm. 22. 35. 28. Pausan. in Corinth. Valer. Max. l. 8. c. 13. plin. 1. 7. c. 48. Girald. dial. histof. de Poetis. Praeter hunc 3. fuêrunt alii Epimenides, duo quidam, qui Genealogias seripsêre, tertius, qui Dorice Rhodi histofiam condidit, uti ex Laertio discimus. Denique Epimendis, gnossii cuiusdam, meminit Plin. cuius anima ex ore, corvieffigie visa est evolare. Plin. l. 7. c. 52. Sed is idem est cum superiore, Nic. Lloyd.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.